Liber Quartus Regum*

Caput 6: Versus 24

Congregavit.RAB.Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judaei et haeretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus:Cras modius,etc. Modius similae perfecta est mensura divinae sapientiae quae est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae, id est in praedicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut praedicatio perfecte compleatur.
(* Traductions européennes)